Index: Latin Vulgate

 

Romans 9

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

9:1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

9:2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

9:3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

9:4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

9:5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

9:6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel

9:7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

9:8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine

9:9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius

9:10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

9:11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

9:12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori

9:13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui

9:14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

9:15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

9:16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

9:17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

9:18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

9:19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit

9:20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

9:21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

9:22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

9:23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

9:24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

9:25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

9:26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

9:27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient

9:28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

9:29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

9:30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est

9:31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit

9:32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

9:33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page