Index: Latin Vulgate

 

Romans 11

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

11:1 dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

11:2 non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel

11:3 Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam

11:4 sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

11:5 sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt

11:6 si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

11:7 quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

11:8 sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

11:9 et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

11:10 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

11:11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur

11:12 quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum

11:13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

11:14 si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

11:15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis

11:16 quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

11:17 quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es

11:18 noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

11:19 dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

11:20 bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

11:21 si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

11:22 vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

11:23 sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

11:24 nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae

11:25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

11:26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob

11:27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

11:28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

11:29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

11:30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

11:31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

11:32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

11:33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

11:34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

11:35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

11:36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page