Index: Latin Vulgate

 

Romans 12

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

12:1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

12:2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

12:3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

12:4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

12:5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

12:6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

12:7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

12:8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

12:9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

12:10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

12:11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

12:12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

12:13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

12:14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

12:15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

12:16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

12:17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

12:18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

12:19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

12:20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

12:21 noli vinci a malo sed vince in bono malum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page