Index: Latin Vulgate

 

Romans 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

15:1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

15:2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

15:3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

15:4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

15:5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

15:6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

15:7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

15:8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

15:9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

15:10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

15:11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

15:12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

15:13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

15:14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

15:15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

15:16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

15:17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

15:18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

15:19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

15:20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

15:21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

15:22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

15:23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

15:24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

15:25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

15:26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

15:27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

15:28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

15:29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

15:30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

15:31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

15:32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

15:33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page