Index: Latin Vulgate

 

1 Corinthians 11

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

11:1 imitatores mei estote sicut et ego Christi

11:2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

11:3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

11:4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

11:5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

11:6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

11:7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

11:8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

11:9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

11:10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

11:11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

11:12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

11:13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum

11:14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

11:15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

11:16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei

11:17 hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

11:18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

11:19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

11:20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

11:21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

11:22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

11:23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

11:24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

11:25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

11:26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

11:27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

11:28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

11:29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

11:30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

11:31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur

11:32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

11:33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

11:34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page