Index: Latin Vulgate

 

1 Corinthians 15

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16]

15:1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

15:2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

15:3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

15:4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

15:5 et quia visus est Cephae et post haec undecim

15:6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

15:7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

15:8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

15:9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

15:10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

15:11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

15:12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

15:13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

15:14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

15:15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

15:16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

15:17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

15:18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

15:19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

15:20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

15:21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

15:22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

15:23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

15:24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

15:25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

15:26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

15:27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

15:28 cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

15:29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

15:30 ut quid et nos periclitamur omni hora

15:31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

15:32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

15:33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

15:34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

15:35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

15:36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

15:37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

15:38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

15:39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

15:40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

15:41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

15:42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

15:43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

15:44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

15:45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

15:46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

15:47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

15:48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

15:49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

15:50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

15:51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

15:52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

15:53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

15:54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

15:55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

15:56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

15:57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

15:58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page