Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

2:1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos

2:2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me

2:3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est

2:4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis

2:5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos

2:6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus

2:7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est

2:8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem

2:9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis

2:10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi

2:11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

2:12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino

2:13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam

2:14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco

2:15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt

2:16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus

2:17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page