Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 4

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

4:1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

4:2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

4:3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum

4:4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

4:5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum

4:6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

4:7 habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

4:8 in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur

4:9 persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus

4:10 semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur

4:11 semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali

4:12 ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

4:13 habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur

4:14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum

4:15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei

4:16 propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

4:17 id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

4:18 non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page