Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

5:1 scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

5:2 nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes

5:3 si tamen vestiti non nudi inveniamur

5:4 nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

5:5 qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

5:6 audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

5:7 per fidem enim ambulamus et non per speciem

5:8 audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

5:9 et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi

5:10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

5:11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

5:12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde

5:13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis

5:14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt

5:15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

5:16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

5:17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

5:18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

5:19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

5:20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

5:21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page