Index: Latin Vulgate

 

2 Corinthians 13

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

13:1 ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

13:2 praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

13:3 an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis

13:4 nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

13:5 vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis

13:6 spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi

13:7 oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus

13:8 non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate

13:9 gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem

13:10 ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

13:11 de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum

13:12 salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page