Index: Latin Vulgate

 

Galatians 1

[1] [2] [3] [4] [5] [6]

1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

1:2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae

1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo

1:4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri

1:5 cui est gloria in saecula saeculorum amen

1:6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium

1:7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi

1:8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit

1:9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

1:10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

1:11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem

1:12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi

1:13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam

1:14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum

1:15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam

1:16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

1:17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum

1:18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim

1:19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini

1:20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior

1:21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae

1:22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo

1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat

1:24 et in me clarificabant Deum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page