Index: Latin Vulgate

 

Ephesians 5

[1] [2] [3] [4] [5] [6]

5:1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi

5:2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

5:3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos

5:4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

5:5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

5:6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

5:7 nolite ergo effici participes eorum

5:8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate

5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo

5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

5:12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere

5:13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est

5:14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

5:15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes

5:16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt

5:17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

5:18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

5:19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

5:21 subiecti invicem in timore Christi

5:22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino

5:23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis

5:24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

5:25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea

5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo

5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

5:28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

5:30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

5:31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

5:32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

5:33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page