Index: Latin Vulgate

 

Philippians 4

[1] [2] [3] [4]

4:1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

4:2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino

4:3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

4:4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete

4:5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

4:6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

4:7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

4:8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

4:9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum

4:10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis

4:11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse

4:12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati

4:13 omnia possum in eo qui me confortat

4:14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae

4:15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli

4:16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis

4:17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

4:18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo

4:19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

4:20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen

4:21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres

4:22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page