Index: Latin Vulgate

 

Colossians 3

[1] [2] [3] [4]

3:1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

3:2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram

3:3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

3:4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

3:5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

3:6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

3:7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

3:8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

3:9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

3:10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

3:11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

3:12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

3:13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

3:14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

3:15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

3:16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

3:17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

3:18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

3:19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

3:20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

3:21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

3:22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

3:23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

3:24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

3:25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page