Index: Latin Vulgate

 

2 Thessalonians 2

[1] [2] [3]

2:1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum

2:2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

2:3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

2:4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

2:5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis

2:6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

2:7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

2:8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

2:9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

2:10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

2:11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

2:12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

2:13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

2:14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

2:15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

2:16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

2:17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page