Index: Latin Vulgate

 

2 Timothy 2

[1] [2] [3] [4]

2:1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu

2:2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

2:3 labora sicut bonus miles Christi Iesu

2:4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

2:5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

2:6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

2:7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

2:8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

2:9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

2:10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

2:11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

2:12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

2:13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

2:14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

2:15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

2:16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

2:17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

2:18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

2:19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

2:20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

2:21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

2:22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

2:23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites

2:24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

2:25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

2:26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page