Index: Latin Vulgate

 

2 Timothy 3

[1] [2] [3] [4]

3:1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

3:2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti

3:3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

3:4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

3:5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

3:6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

3:7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

3:8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

3:9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

3:10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam

3:11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

3:12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

3:13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

3:14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris

3:15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

3:16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia

3:17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page