Index: Latin Vulgate

 

Philemon 1

[1]

1:1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

1:2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

1:4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis

1:5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos

1:6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu

1:7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

1:8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet

1:9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

1:10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

1:11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis

1:12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe

1:13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii

1:14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium

1:15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere

1:16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

1:17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me

1:18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa

1:19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

1:20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

1:21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies

1:22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis

1:23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu

1:24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page