Index: Latin Vulgate

 

Hebrews 2

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

2:1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

2:2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

2:4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

2:5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur

2:6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

2:7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum

2:8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

2:9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

2:10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

2:11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens

2:12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

2:13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

2:14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

2:15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

2:16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit

2:17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

2:18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page