Index: Latin Vulgate

 

Hebrews 3

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13]

3:1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum

3:2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius

3:3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam

3:4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus

3:5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

3:7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis

3:8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

3:9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea

3:10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas

3:11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

3:12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

3:13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati

3:14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus

3:15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

3:16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen

3:17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

3:18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

3:19 et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page