Index: Latin Vulgate

 

1 John 4

[1] [2] [3] [4] [5]

4:1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

4:2 in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est

4:3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est

4:4 vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo

4:5 ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit

4:6 nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris

4:7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum

4:8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est

4:9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum

4:10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

4:11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere

4:12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

4:13 in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis

4:14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

4:15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo

4:16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

4:17 in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo

4:18 timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate

4:19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

4:20 si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere

4:21 et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page