Index: Latin Vulgate

 

Revelation 21

[1] [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8] [9] [10] [11] [12] [13] [14] [15] [16] [17] [18] [19] [20] [21] [22]

21:1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est

21:2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo

21:3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

21:4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

21:5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

21:6 et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

21:7 qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius

21:8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

21:9 et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni

21:10 et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo

21:11 habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum

21:12 et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel

21:13 ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres

21:14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

21:15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum

21:16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt

21:17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli

21:18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo

21:19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus

21:20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus

21:21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

21:22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus

21:23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

21:24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam

21:25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic

21:26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam

21:27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

 

Created with FREE HTMLCompiler by BibleDatabase

Whole Site This Page